Consonantes mobiles u Homera i Herodota
Abstract
Lingua Graeca, una inter linguas Indoeuropaeas, consonantes mobiles tenet. Hae litterae, in vocabulorum initio et fine additae, к, v et ς sunt. Graeci v et ς finalia imprimis hiatus vitandi causa usurpaverunt, simul poetae consonantes mobiles vocibus quibusdam ante et post consonantem metri causa addiderunt. Homerus igitur his litteris ad conservandum in verso numerum hexametri dactylici usus est. Videtur etiam Herodotus consonantes к, v et ς in nonnullis locis Homerico modo accepisse. Itaque apud historicum nostrum v έφελκυστικόν in adverbis ‘έμπροσθεν, δπισθεν i πρόσθεν, in pronominibus τοσοΰτον et τοιοΰτον poetico modo apparet et ς finale adverbio ix ρέμα deest.
Collections