Hellenika szkolne na Śląsku XVI-XVIII w.
Streszczenie
Virum trilinguem ut singularem quandam perfectae eruditionis in renovatis humanioribus litteris imaginem fuisse inter omnes constat; unde etiam in Silesiorum scholis q.d. Latinis iuvenes illis tribus linguis Latinae Graecae atque nonnumquam immo Hebraicae operam diligentiorem dabant. In qua docenda discendaque iliius Homeri lingua Silesii nostri iam a MDXXIX A. Chr. compendiis Graecis propriis in officinis impressis facile usi sunt, qui studiosi in utraque lingua Graeca et Latina styli, h.e. in lectionibus exerdtationibusque hodiernis, atque in hebdomadariis vel menstruis repetitionibus declamationibusque assidue exercitati erant. Praetera non solum in gymnasiis protestantismi fautorum, sed etiam in scholis catholicis, e.gr. in collegiis Societatis Iesu sodalium, spectacula theatralia plurimum valuere; et in scholarum Silesiorum scaenis nonnullae etiam fabulae classicae, Sophoclis praecipue et Euripidis tragoediae, ac interdum Aristophanis comoediae dabantur. Attamen Graecorum antiquorum sermo nullus princeps nisi ut adiumentum Latinae, quae dominatrix lingua semper fuit, vulgo putabatur.
Collections